HISTORIA LIBRI I MACHABEORUM

CAPUT VIII: De morte Judae

#I Machab. IX

Interea cum audiisset Demetrius quia cecidit Nicanor cum suis, misit rursum in Judaeam Bacchidem, et Alcimum, et dextrum cornu cum illis, et applicuerunt exercitum ad Jerusalem. Et surgentes abierunt in Beream, et Judas posuit castra in Laisa cum tribus millibus electorum. Qui videntes multitudinem hostium timuerunt valde, et subtraxerunt se de castris, nec remanserunt cum Juda, nisi octingenti viri. Sed et Judas corde dissolutus est; nam bellum perurgebat eum, nec habebat tempus congregandi. Et locuti sunt ad eum, qui residui erant: Non poterimus contra eos, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos. Qui respondit: Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis, et superinducamus opprobrium gloriae nostrae, sed moriamur in virtute propter fratres nostros. Et congressi sunt cum hostibus, et expugnabant cornu dexterum. Qui autem in sinistro cornu erant, venerunt eis a tergo, et ingravatum est praelium, et cecidit Judas, et caeteri fugerunt, Simon autem et Jonathas, fratres ejus redimentes corpus ejus ab hostibus, tulerunt illud in Modin. Et sepelierunt in sepulcro patrum suorum. Et planxit eum populus terrae planctu magno, et emerserunt iniqui in Israel, et facta est fames magna, et tradidit se Bacchidi omnis regio. Et elegit Bacchides impios viros, et constituit eos dominos regionis; qui persequebantur amicos Judae. Et congregati sunt amici Judae, eligentes Jonathan in ducem sibi.